MAJOR Domus

MAJOR Domus
I.
MAJOR Domus
in Aula Principum, triplici gradu reperitur. Primo is sic dictus, qui rem in domo curat ad victum solum pertinentem; alias olim Eleater, Praefectus mensae, Architriclinus, Dapifer et Princeps coquorum. Secundo, qui rem omnem familiarem et cum iurisdictione Officiales domesticos moderatur, alias Maior Palatii, Oeconomus, Domesticus, et iuxta recentiorem Hellenismum Megadomesticus. Tertio, qui omnia domini sui negotia intus et foris, bellô et pace tractat, disponit et exsequitur. Alias Praefectus Palatii, Praefectus Aulae, Comes Palatii, Praefectus item Praetorio, a similitudine Roman. Magistratus, qui ab Imperatorib. inferioris saeculi ad regendas Provincias cum summo imperio missus est. Vide Cassiodor. l. 6. ep. 3. Priorum exempla in Aulis Burgundica, Neustriaca atque Orientalium Francorum, apud Gregor. Turonens. Anglica quoque apud Flor. Wigorniensem, Ingulfum, etc. reperiuntur. Apud Gallos vero, ut primus gradus in secundum irrepsit, ita hic postmodum ita prorupit in tertium, ut, pessundatô Regiô fastigiô, omnem sibi conflaverit potestatem, titulôque Ducis Ducum, Ducis Franciae et Principis Franciae non acquiescens, nomen demum Regium cum ipso regno involârit. Non enim id honoris ulli concessum est, nisi iis, qui et claritate generis et opum amplitudine ceteris eminebant, unde Annales Moguntini et Monachi Laureshemensis, de Carolo Martello: Carolus sub honore Maiordomatus, tenuit regnum Francorum ann. 27. Cuius Epitaphium:
Dux Dominusque Ducum, Regum quoque Rex fore spernit,
Non vult regnare, sed Regibus imperat ipse.
Vide Eginhardum in vita Caroli, Vertustum Scriptorem Annalium Francicorum, a P. PIthoeo editum, Gregor. Turonens. Histor. Gall. Duchesnium in Hist. Andr. Favinum de primis Ministris Coronae Gall. etc. Primus sic e Maioratu invasit solium, eiectô
Childericô Pipinus: cui succedens filius Carolus, ut, exutis iam prorsus Merovinis, sceptrum genti suae confirmaret, Magistratum istum, novandis rebus adeo minaciter imminentem, aut omnino sustulit, aut terminis longe angustioribus conclusit. Refloruit tamen feralis Regibus hic Magistratus sub Carolo Simplice, qui regnum iniit A. C. 892. cum potentius illum administraret Robertus, Dux et Marchio Francias appellatus. Huic velut iure hereditariô successit Hugo M. atque huic itidiem ex filio nepos Hugo Capetus, qui, post ereptum sine prole, non sine veneni suspicione, Ludovicum V. deficiente Carolinorum stirpe masculâ, Regnum ex potentia sui Maioratus, A. C. 988. occupavit, et ne hâc deinceps scalâ quispiam eveheretur, eum funditus abolevit: partibus eiusdem, quae ad servitium Regis magis videbantur necessariae, civilibus quidem praesertim Senescallo: militaribus Constabulario et Marescallis commissis: quorum dein officia multo claruerunt illustriora, cum e potentia, tum dignitate. Plura vide apud praefatum Spelmann. Sic de Henrico IV. docemur a Grammondo l. 1. numquam in unum contulisse Imperii moelm: a quo cum recessisset Ludovicus XIII. fil. qui Marchioni primum Ancraeo, dein Luynaeo Connestabili, post hunc Richelio Cardinali, nimium tribuerat: hôc defunctô sub Ludovico XIV. hodie feliciter regnante Mazarinus Cardin. quidem sub titulo primi Ministri status, idem potentiae nactus est, at eô mortuô prudentissimus Rex iterum summam rerum in plures sparsit, ipse his omnibus vere Maior. Vide Chr. Becmann. Hist. Oribs Ter. Geogr. et Civ. c. 3. de regno Gall. §. 17. Ex cineribus Maiordomatus prisci in Gallia, quomodo Iustitiariorum in Anglia dignitas suscitata sig, vide suô locô. Ceterum Hornio, primo in Gallia instituti ruerunt A. C. 687. quod officium complectebatur totam potestatem Regiam, praeter Titulum et Coronam. In eorum manu, pax et bellum; neque qui ab eo tempore regnaverunt, Reges fuêre, nisi titulotenus. Quod ergo sub Caliphis Saracenorum fuerunt Sultani, id in Gallia Maiores Domus, qui postea sub Carolingis dicti fuerunt Comites Stabuli; Sed paulatim omnem suam potestatem sic amiserunt, ut tandem non nisi nomen restaret, quod superioribus annis etiam exstinctum est. Maximus ex his Maioribus domûs fuit Carolus Martellus, Princeps omnium, quos Gallia unquam habuit, pugnacissimus; qui multoties oblatum Regnum, seu potius Regis titulum, animose contempsit, dicens, malle se Dominum Regis, quam Regem esse. At, ultimô Merovingorum Regum Chilpericô IV. a Zacharia Pontifice exauctoratô, ac in Coenobium detrusô, a Merovingis ad Carolingos, ex praefato Carolo oriundos, dignitas Regia transiit; donec, sub horum ultimis, orti ex posteris Wittekindi Ducis Saxonum, Hugo Magnus et Hugo Capetus, Comitatum Parisiensem obtinuerunt, cuius ea fere, quae olim Maiorum Domus seu Comitum Stabuli potestas fuit. Tum enim, defunctô Ludovicô V. seu potius VI. Hugo Capetus exclusâ Caroli M. stirpe, Regnum Franciae occupavit. Georg. Horn. Orb. Imp. p. 106. et 134.
Secundum Car. du Fresne, suprema haec Aulae Francicae dignitas, penes quam non Palatii solum, sed totius Regni et Rei publ. cura erat, tum demum coepit, cum imperavit Chlodoveus II. Dagoberti fil. sub quo Regum auctoritas et suprema potestas intercidit. Ab ipsis autem Proceribus Franciae Populoque eligi consuevisse, ex Fredegario c. 54. Aimoino l. 4. c. 15. Eginhardo in Vita Caroli Magni, Aliis, docet idem; et, cum Regnum Francicum in triplicem maxime Monarchiam divisum esset, Franciam nempe, Neustriam, Austriam et Burgundiam, harumque Reges, qui omnes Regis Francorum titulum indivisum retinebant, in suis quique Regionibus, Maiores Domus haberent, eorum seriem, unâ cum nominibus Auctorum, qui illorum meminêre, exhibet, Ex illo series Maiorum Domus ist: SERIES MAIORUM DOMUS REGUM FRANCIAE. Badegisilus, post modum Episcop. Cenomanensis sub Chlotario I. Gundolandus, sub eodem. Laudericus, sub Chilperico I. et Chlotario II. Gundoaldus, sub Chlotario II. Aega, vel Eganus aut Eganes, sub Dagoberto et Chlodoveo II. Almaricus, sub Chlodoveo II. Grimoaldus, Pipini II. filius. Erchinoaldus, aliis Herginoldus, sub Dagoberto et Chlodoveo II. Leudesius, fil. eius, sub Theodorico. Ebroinus, sub Chlotario filio Chlodovei. Warato sub Theodorico I. Bertharius, gener Waratonis sub eodem. Nordebertus, sub Chlodoveo II. et Childeberto II. Grimoaldus, Pipiniiunioris, fil. sub eodem Childeberto. Theudoaldus, fil. Grimoaldi, sub Dagoberto filio Childeberti. Ragenfredus, sub Dagoberto. Carolus Martellus, sub theodorico, sfilio Dagoberti. Pipinus, Caroli Filius. SERIES MAIORUM DOMUS REGNI AUSTRASIAE. Chrodinus Dux, electus Maior Domus Regni Austrasiae, sub Sigeberto I. Gogo, sub eodem. Rado, sub eodem. Florentianus, sub Childeberto. Wlfoadus, sub eodem. Warnacharius sub Theodorico II. Pipinus Senior; sub Chlotario I. Dagoberto II. et Sigeberto II. Martinus, itidem sub Sigeberto II. Grimoaldus, sub eodem. Adalgisus, Dux Palatii, sub Sigeberto III. Pipinus Iunior, fil. Adalgisi, sub Theodorico, filio Chlodovei et sub Chlodoveo. SERIES MAIORUM DOMUS REGNI BURGUNDIAE. Warnacharius; sub Theodorico, Childeberti filio Berthoaldus, sub eodem. Protadius, similiter. Claudius, genere Romanus, sub eodem.
Flaocatus, sub Chlodoveo II. Quibus addi possunt. Hermarius, Gubernator Palatii Regis Aquitaniae, etc. robertus, sub Pipino Rege Aquitaniae A. C. 828. Ex hinc, qui Maiores Domus, sub prima et secunda stirpe appellabantur, Senescallos dixêre Franci. Sic Theobaldus Comes Blesensis, modo Maior Domus, modo Senescallus, dictus occurrit, etc. Plura hanc in rem, ut et de Maioribus Domus Reginarum; Item de Maioribus Domus Ecclesiae Romanor. Episcoporum quoque (qui non alii forte a Vice Dominis) et Regum Aragoniae, Castellae, Hispaniae: de Maioribus tandem Domus Caesar-augustae, seu tribus Iudicibus Consratriae Mercatorum. Vide apud praefatum Car. du Fresne in Gloss. et Auctores idoneos, magnô illi numerô ibidem laudatos.
II.
MAJOR Domûs
in famulitio urbano, apud veteres Romanos, magni nominis, negotiationis ac dominicae procurationis primas sibi vindicabat, alias Actor dictus. Rabanus Maurus, l. 1. de institut. Cler. Quoniam enim Actor prudens et bonus scit, quid sit Domini sui census, et omnis substantiae modus, et redigit apud se totius possessionis instrumenta originalia. Ubi quem Actorem vocat Aelius Donatus Maiorem Domus appellat. Quod cnim apud Terentium Demipho ita Getam alloquitur Phorm., Act. 2. sc. 1.
Bone custos salve ! columen vero familiae:
Id ille sic interpretatur, Columen culmen, an columen columna? Unde columellae apud Veteres dicti servi Maiores Domus. Lucillius:
Servu' neque infidus Domino, neque inutili quoquam
Luceili Columella hic situ Metrophanes.
Quô referenda est sanctio Regis Theodorici Regis apud Papinianum, tit. 4. qui pretium occisi Actoris centum solidis taxavit. Neque aliunde fluit Iulii Paulic sententia, existimantis animadvertendum esse severissime in eum, qui Actorem corrupisset, ut qui posset rationes dominicas intercidere vel adulterare, vel etiam rationem sibi commissam turbare, l. ult. ff. de Off. Praec. Vide Laur. Pignorium Comment. de Servis. Sic itaque Maiores Domus, inquit Car. du Fresne, iam Donati aetate servi dicti sunt, qui primatum in familia tenerent: quod officii nomen postea trassatum in Palatia variorum Regum, Francorum inprimis, ut videmus; pro eo, qui in Domo Augusta apud Romanos dicebatur Magister Officiorum, ὁ προεςτὼς τῶν βασιλικῶν παλατίου ταγμάτων: cui in Aula Constantinop. respondebat Magnus Pappias, vide infra Pappias, item Senescallus. Sed et in singulis Urbibus, οἱ πρῶτοι appellati sunt Maiores illius Urbis. Graeci πρόοικον vocarunt servum maiorem domus, etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1221. et plura de voce Maior, item Maiores, apud Car. du Fresne, et Calvin. Lexic. Iurid.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Major domus — (Haus , Hofmaier, Praefectus palatio, Praefectus aulae, Comes od. Magister domus regiae. französisch, Maire du palais), 1) unter den merovingischen Königen der Franken Aufseher der königlichen Domänen u. Vorsteher des Dienstadels u. ihr… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Mājor domus — (auch Princeps, Praefectus, Rector palatii, deutsch »Hausmeier«, franz. Maire du Palais), ursprünglich der Oberste des unfreien Hausgesindes, der Seneschall oder Altknecht, am Hofe des Königs der oberste Hausbeamte, der die Aussicht über das… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Major domus — oder Comes domus regiae (Hausmeier), bei den fränk. Merowingern der Oberaufseher des königl. Haushalts und der Domänen, der Befehlshaber des königl. Gefolges, später auch der höchste Staatsbeamte, eine Würde, von welcher sich die Karolinger auf… …   Herders Conversations-Lexikon

  • Major Domus — Mājor Domus (lat.), Hausmeier, im Fränk. Reich unter den Merowingern der oberste Hof und Staatsbeamte, Aufseher des königl. Haushalts, vertrat die Person des Königs, später unter schwachen Herrschern oft Inhaber der ganzen Regierungsgewalt (wie… …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Major domus — Major domus, Hausmaier, Seneschall, Anfangs Aufseher des Hauswesens der Frankenkönige, später die mächtigsten Beamten des Reichs, mit mehr Gewalt und Ansehen, als die Könige selbst …   Damen Conversations Lexikon

  • major-domo — 1580s, via It. maggiordomo or Sp. mayordomo, from M.L. major domus chief of the household, also mayor of the palace under the Merovingians, from L. major greater (see MAJOR (Cf. major) (adj.)) + gen. of domus house (see DOMESTIC (Cf. domestic) …   Etymology dictionary

  • major-domo — [mā′jər dō′mō] n. pl. major domos [Sp mayordomo or It maggiordomo < LL major domus < L major, greater (see MAJOR) + gen. of domus, house] 1. a man in charge of a great, royal, or noble household; chief steward 2. any steward or butler:… …   English World dictionary

  • major-domo — ► NOUN (pl. major domos) ▪ the chief steward of a large household. ORIGIN Spanish and Italian, from Latin major domus highest official of the household …   English terms dictionary

  • major-domo — /may jeuhr doh moh/, n., pl. major domos. 1. a man in charge of a great household, as that of a sovereign; a chief steward. 2. a steward or butler. 3. a person who makes arrangements for another. [1580 90; < Sp mayordomo < ML majordomus head of… …   Universalium

  • major-domo — [ˌmeɪdʒə dəʊməʊ] noun (plural major domos) the chief steward of a large household. Origin C16: via Sp. and Ital. from med. L. major domus highest official of the household …   English new terms dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”